- CIMON
- CIMONAtheniensis, Miltiadis et Egesiphiles sil. liberalicate munisicenti1aque domi magis, quam militiâ clarus, quapropter Lucullo comparatur. Nam cum hostium spoliis locuples eslet, ea civibus suis distribuit, deinde amotis undique agrorum shorumseptis, vulgopoma, frugesque sumendas impune dabat, Parabat quottidie inges domi convivium, quô undique confluentes pauperes vescebantur. Plut. Primus Athenis scholas instituit, ut Pythagoras in Italia. Vitam eius pete ex Plut. et Corn. Nepote, l. 5. Obiir rebus pace belloque gestis clarissimus, in Cypro, classis Graecae Duae summus, post multas victorias, in urbe Citio motbo correptus. An. 302. Urb. Cond. Vide etiam Thucyd. l. 1. Iustin. l. 2. c. ult. Valer. Max l. 5. c. 3. ex. ext. 3. l. 5. c. 4. ex. ext. 2. Diodor. Sic. l. 11. et 12. Item Cimon, pictor quidam apud Plinium, l. 35. c. 8. Fuit etiam Cimon Historicus, qui Athemensium et Amazonum pugnam descripsit. Arrian. l. 7. Incertum autem est, utrum idem lit cum Cimone illo, de quo Suidas in Α῎ψνρτος. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.